Hľadaný výraz: Nm 9,6-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Ecce autem quidam immundi super animam hominis, qui non poterant facere Pascha in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron 7 dixerunt ei: “ Immundi sumus super animam hominis; quare fraudamur, ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israel? ”. 8 Quibus respondit Moyses: “ State, ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis ”. 9 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 10 “ Loquere filiis Israel: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Pascha Domino 11 in mense secundo quarta decima die mensis ad vesperam; cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud, 12 non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt. 13 Si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit Pascha, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit.

1

mail   print   facebook   twitter